Bibliographic Detail

Ørsted, A.S., 1844

Reference:
Ørsted, A.S. (1844). De regionibus marinis: Elementa topographiæ historiconaturalis freti Öresund. pp. [i–ix], [1]–88, [1], 2 plates. Copenhagen: J.C. Scharling.

Publication Date:
1844

Location:
Copenhagen

Abstract:
Præmonenda Sæpe mihi, secundum littora freti Øresundici commigranti, et varietatem characteris terræ et vegetationis libenter adspectanti, quum altera ex parte æquor uniforme oculis obversans varietatem, quam in fundo maris esse sciebam, semper occultaret, maxime, optandum videbatur, ut ad caliginem amovendam, qua tanta superficiei terræ pars erat obducta, et tot eximia membra organismorum naturæ tecta, aliquid afferrem. Quamquam fretum mihi animalia plantasque multas et novas et raras iam præbuerat, hoc tamen parum contentus eram; deerat enim universalis imago, quæ tum demum existit, quum singula ita connectuntur, ut totam rem amplectamur, et in varietate unitas quoque appareat. Organismos numerosos per fundum maris non temere dispersos, sed certis legibus distributos esse, opinabar. Quum igitur totam æstatem a. 1842 investigationibus illis, quarum studio animus iamdiu ardebat, impendere mihi licuisset, spem meam non fefellerunt fructus, quos ex methodica maris pervestigatione percepi. Quæ igitur ipse fretum Øresundicum pervestigando, ad summam rei pertinentia, intellexi, ea cum aliis communicare ausus sum hac commentatione, quæ elementa topographiæ historiconaturalis freti continet. "De regionibus marinis" inscriptus est hic libellus, quia universa ratio geographica animalium et plantarum in freto ut regiones apparet, cum fretum tam angustum sit, ut fere ex duobus solummodo lateribus declivibus constet. Vox enim regionis hic ita ut hodie a plerisque auctoribus usurpatur. Extensio igitur est directionis verticalis. Ubi de ratione geographica animalium agitur, hæc vox idem significat. Geographiam enim plantarum priorem in systema redactam esse, ita geographiæ animalium utile et fructuosum est, ut non modo totius fere systematis adumbrationem, sed etiam multos terminos, qui hodie ab omnibus adoptali sunt, inde repetere possimus. Itaque geographia plantarum geographiam animalium miro modo quasi præparavit. Hunc libellum in duas partes dividere, quarum altera generalia, altera enumerationem quam plenissimam omnium plantarum animaliumque, quæ in freto reperta sunt, cum indicatione habitationum et descriptione atque iconographia novarum specierum, quæ non paucæ sunt, contineret, primum constitueram. Veritus autem, ne pars descriptiva maior evaderet, quam quæ dissertationi conveniret, optimum putavi, enumerationem non copiosiorem addere, quam necesse esset, ut organismi, qui in freto invenirentur, cum aliis comparari possent, et ad species solummodo novas, quæ imprimis descriptione dignæ essent, breves diagnoses afferre. Fieri potest, ut alio loco, quæ desunt, expleamus. Mihi gratissimum est, h. l. vv. cll. Hofmann Bang, I. Agardh, Liebmann, et Drr. Beck et Kröyer publice gratias agere, quia tres priores de algis, duo posteriores de animalibus me in multis speciebus diligentius constituendis adiuverunt. Gaudium summum, quod ex freto pervestigando percepi, quum singula quasi coalescere et ad unum tendere inciperent, unitasque varietatum clarius appareret, ii soli, qui in natura perscrutanda versantur, intelligere possunt. Itaque tempus, quo fretum visitavi, gratissimum vitæ meæ semper recordabor, et vehementissime cupio, occasionem mihi præberi, ut cetera quoque maria, insulas Danicas cingentia, investigem.

 

Loading names...
Loading distribution...
 
Currently in AlgaeBase: